1. Nullum vehiculum conspicere poterant pueri.
2. Nox erat; raeda in fossa immobilis manebat; nemo auxilium ferebat.
3. Marcus et Sextus spectabant vehiculum quod celerrime appropinquabat.
4. Canis latrabat quod murmur rotarum audiebat.
5. Marcus baculum iaciebat; canis baculum petebat.
6. Magna onera ferebant plaustra.
7. Erant multa vehicula in via; cisium tarda vehicula praeteribat.
8. Servi onera in plaustra ponebant.
9. Brevi tempore plaustra plena erant.
10. Vestigia vehiculorum in via videre poteramus.
11. Pueri e lectis surgunt et e cubiculis exeunt.
12. Necesse erat iter Romam facere.
13. Filia Cornelii, nomine Cornelia, in raeda erat.
14. Dum Cornelii iter faciebant, agros, vineas et oliveta spectabant.
15. Magnum erat periculum quod tabellarius in cisio celerrime appropinquabat.
16. Ubi cisium praeterit, est magnum silentium.