on latin dictionary Lydia Arachne, peritissima omnium puellarum quae telas texebant, per urbes Lydias arte sua erat praeclarissima. Iter ex urbibus vicinis faciebant, qui curiosi Arachnen telas texantem spectare volebant. Etiam nymphae, silvis et montibus et undis relictis, ad casam Arachnes veniebant. Omnes mirabantur non modo telas textas sed etiam artem qua texebat. Minerva ipsa Arachnen docuisse dicebatur, sed puella hoc vehementer negavit. "Nulla dea" inquit, "mihi magistra fuit. Si dea ipsa advenerit, certamen non vitabo."
Quo audito, Minerva Arachnen visitatura anum simulavit et baculo innixa ad puellam superbam venit. In casam ingressa sic locuta est" "Audi me monentem!" Famam pete inter mortales sed cede deae veniamque tuis dictis, temeraria, roga! Veniam dabit dea roganti."
"Abi, anus!" clamavit Arachne. "Noli me monere!" Mirata tamen est cur dea ipsa non venisset, cur certamen vitaret. Tum dea, "Veni!" inquit et formam simulatam deposuit. Quamquam dea se ostenderat, puella tamen non timuit, immo certamen proposuit.
Tum ambae, cum ad telas consedissent, picturas pulcherrimas texere coeperunt. Operibus confectis, tela Minervae nullo modo melior erat tela Arachnes. Minerva autem res a dis bene gestas texuerat, Arachne res male gestas. Quo viso, iratissima facta est dea. Arachne, ferociter a dea castigata, se laqueo suspendit.
Puellae pendentis miserita est Minerva, quae sic locuta est: "Vive, superba! Sed vive, forma araneae sumpta!"
Arachne, capite statim deminuto, ipsa toto corpore parva facta est. Adhuc tamen filum deducens aranea telam texit.