Chapter 16
Iam nona hora erat.Adhuc immobilis in fossa haerēbat raeda.Sed nihil facere Sextum taedēbat, nam puer strenuus erat.Subito igitur ad raedam currit et cistam aperit.Tum ē cista pilam extraxit.
“Visne pila ludere, Marce? Clamat.Pilam ad Marcum statim iacit.Marcus eam excipit et ad Sextum mittit.Identidem puerī pilam iaciēbant, alter ad alterum.Tum Sextus, qui semper Corneliam vexāre vult,per iocum pilam iacit et Corneliam ferit.
Statim irata Cornelia ad matrem se vertit et, “Cur me semper vexat Sextus, mater?” clamat.“Cur pilam in me iacit?Quam molestus puer est Sextus!”
“Veni ad me, carissima,” respondet mater et filiam complexu tenet.“Sextus te ferire in animō non habēbat.Est puer strenuus, est puer temerarius, non tamen est puer scelestus.”
“Sed cur Sextus apud nos habitat?” rogat Cornelia, quae adhuc irata est.“Cur pater Sextī eum ad nos mittit?”
“Pater Sextī ad Asiam iter facit.Quod pater abest, necesse erat Sextum in Italiā relinquere.Itaque, quod pater Sextī hospes patris tuī est, Sextus apud nos manet.”
“Quid tamen de matre Sextī?” rogat filia.“Cur illa filium non curat?”
“Eheu!” respondet Aurelia.“Mater Sextī, ut scis, iam mortua est.Matrem non habet Sextus.”Tacēbat Cornelia, non iam ira commota.
Eō ipsō tempore tamen Sextus, “Visne nobiscum ludere, Cornelia?” exclamat. “Quamquam tu es puella, pilam iacere fortasse potes.”Dum clamabat, iam ridebat et effugiebat.Iterum irata Cornelia, “Abī, moleste puer!” clamat.“Pila ludere nolō.”

Chapter 17

Erat undecima hora.Raeda adhuc in fossâ manebat, raedarius eam movere non poterat. Aurelia sollicata erat.Cornelia lacrimabat;etiam pueri pericula iam timebant; Cornelius in via stabat sollicitus et caelum spectabat quod iam advesperascebat.
Tandem Eucleides, “Videsne illud aedificium, domine?” inquit.
“Video,” Cornelius respondet. “Quid est?”5
“Caupon est.Visne igitur ibi pernoctare, domine?”
Clamat Aurelia, “O me miseram!Cauponas non amo.Saepe ibi pericula sunt magna.Fortasse caupo alios equos habet.Fortasse equî cauponis raedam e fossâ extrahere possunt.In caupona pernoctare timeo.”
“Cur times, mea domina?” Eucleides rogat.“Nullum est periculum.10
Omnes cauponae non sunt periculosae.Omnes caupones non sunt scelesti.Ille caupo est amicus meus.Graecus est et vir bonus.
Tum Aurelia, “Cornelius est senator Romanus.Senatores Romani in cauponîs non pernoctant.”
Cornelius tamen, “Quid facere possumus?” inquit.“Hîc in Viâ Appiâ15
pernoctare non possumus.Nulla vehicula apparent quod advesperascit.Est nullum auxilium.Illa caupona non procul abest.Necesse est igitur ad cauponam ire.Agite pueri!”
Itaque, dum Eucleides Cornelios ad cauponam ducebat, raedarius solus in via manebat; raedam et equos custodiebat.20


Chapter 19
Cuncti in cauponam intraverunt.
“Nonne cenare vultis,” inquit caupo.“Servi mei bonam cenam vobis statim parare possunt.”
“Ego et Cornelia,” inquit Aurelia, “hic cenare non possumus.Duc nos ad cubiculum nostrum.”
Servos caupo statim iussit cenam Cornelio et Marco et Sexto parare.Ipse Aureliam et Corneliam ad cubiculum duxit.Aurelia, ubi alterum duorum lectorum vîdit, gemuit.
“Hic lectus est sordidus,” inquit.“Neque ego neque Cornelia mea in sordido lecto dormire potest.Necesse est alium lectum in cubiculum movere.”
Caupo respondit, “Cur me reprehendis? Multi viatores ad meam cauponem venire solent.Nemo meam cauponam reprehendit.”
Iam advênit Eucleides.Ubi Aurelia rem explicavit, Eucleides quoque cauponem reprehendit.
Caupo mussavit, “Prope Viam Appiam cauponam meliorem invenire non potestis. In caupona mea nulli lecti sunt sordidi.”
Sed servos iussit alium lectum petere.Brevi tempore servi alium lectum in cubiculum portaverunt.Caupo iam cum risu clamavit, “Ecce, domina! Servi mei alium lectum tibi pararverunt.Nonne nunc celare vultis?”
“Ego non iam esurio,” inquit Cornelia.“Volo tantum cubitum ire.”
“Ego quoque,” inquit Aurelia, “sum valde defessa.”
Non cenaverunt Aurelia et Cornelia, sed cubitum statim ierunt.Aurelia mox dormiebat sed Cornelia vigilabat.

chapter 20

Ubi Cornelia et mater cubitum ierunt, Marcus et Sextus cum Cornelio manserunt.Cum Cornelio cenare et post cenam vigilare ad mediam noctem vigilare in animo habuerunt, nam omnia videre et omnia audire voluerunt.Marcus, “Esurio, pater,” inquit.“Esurisne tu quoque, Sexte?” “Ita vero!” respondit Sextus.“Semper esuritis, tu et Marcus!” exclamavit Cornelius.“Licetne nobis” inquit Marcus, “hic cenare?” Paulisper tacebat pater, sed tandem, “Esto!” inquit.“Tibi et Sexto licet hic cenare.Post cenam tamen necesse est statim cubitum ire.”

Riserunt pueri quod laeti erant.“Gaudemus, pater,” inquit Marcus, “quod nos in cubiculum non statim misisti.Voluimus enim hic manere et alios viatores spectare.
Tum Cornelius cauponem iussit cibum parare.Brevi tempore servus cibum ad eos portavit.Dum pueri cibum devorant, subito intravit miles quidam.Cornelium attente spectavit.“Salve, vir optime!”inquit.“Salvete, pueri!Cur vos in hanc cauponam intravistis? Cur non ad villam hospitis istis? Nonne tu es senator Romanus?”
“Senator Romanus sum,” respondit Cornelius.“Nos in hanc cauponam intravimus quod raeda nostra in fossa haeret immobilis.In agris nocte manere nolebamus, sed numquam antea in caupona pernoctavimus.Certe in agris pernoctare est periculosum.”Tum miles, “Etiam in caupona pernoctare saepe est periculosum.”“Cur hoc nobis dicis?” rogavit Cornelius.“Estne hic caupo homo scelestus?De Apollodoro quid audivisti?”“De Apollodoro nihil audivi, sed semper est periculosum in caupona pernoctare.Vosne audivistis illam fabulam de caupone narratam?Ille caupo hospitem necavit.”“Minime!” inquit Cornelius.“Illam fabulam non audivi.Cur igitur nobis illam non narras dum cenamus?”


Chapter 21

Miles hanc fabulam narravit.
Duo amici, Aulus et Septimus, dum iter in Graeciâ faciunt, ad urbem Megaram venêrunt.Aulus in cauponâ pernoctavit, in villâ hospitis Septimus.Mediâ nocte, dum Septimus dormit, Aulus in somnô eî apparuit et clamavit, “Age, Septime!Fer mihi auxilium! Caupo me necare parat.”
Septimus, somniô perterritus, statim surrêxit et, postquam animum recuperavit, “Nihil mali,” inquit.“Somnium modo fuit.”
Deinde iterum obdormîvit.Iterum tamen in somnô Aulus suô amicô apparuit; iterum Septimô clamavit, “Ubi ego auxilium petivi, tu non vênisti.Nemo me adiuvare nunc potest.Caupo enim me necavit.Postquam hoc fecit, corpus meum in plaustro posuit et stercus supra coniecit.In animo habet plaustrum ex urbe cras movere.Necesse est igitur cras mane plaustrum petere et cauponem punire.” Iterum surrêxit Septimus.Primâ luce ad cauponam iit et plaustrum petivit.Ubi plaustrum invênit, stercus remôvit et corpus extraxit.Septimus, ubi amicum mortuum vîdit, lacrimâvit.Caupo scelestus quoque lacrimâvit, nam innocentiam simulavit.Septimus tamen cauponem statim accusavit.Mox cives eum punivêrunt.
Postquam miles fabulam finivit, silentium fuit.Subito Cornelius exclamavit, “Agite, pueri!Nonne vos iussi post cenam cubitum ire?Cur ad cubiculum non îstis?”
Sed Sextus, “Nos quoque fabulam militis audire audire voluimus.Non defessi sumus.Non sero est.”
Hoc tamen dixit Sextus quod cubitum ire timebat.Dum enim fabulam militis audiebat, cauponem spectabat.Cogitabat, “Quam scelestus ille caupo videtur! Certe in animo habet media nocte me necare.Necesse est vigilare.”
Etiam Marcus timebat.Cogitabat tamen, “Si hic caupo est scelestus, gaudeo quod miles in cauponâ pernoctat.Eucleides certe nos adiuvare non potest.”
Invitî tandem pueri cubitum iêrunt, vigilare paratî.Mox tamen semisomni fuêrunt.Brevî tempore obdormivit Marcus.