Chapter ten
Intereā in vīllā Cornēliānā omnēs strēnuē labōrant. Aurēlia tunicam et stolam et pallam gerit. Ancillam iubet aliās tunicās et stolās et pallās in cistam pōnere. Marcus et Sextus tunicās et togās praetextās gerunt quod in itinere et in urbe togās praetextās līberī gerere solent. Servus aliās tunicās et togās praetextās in cistam pōnit. In cubiculō Gaiī servus togās virīlē in cistam pōnit quod Gaius in urbe togam virīlem gerere solet. Gaius ipse togam virīlem induit. Davus, quī ipse omnia cūrat, ad iānuam stat. Servōs iubet cistās ē cubiculīs in viam portāre. Baculum habet et clāmat, “Agite, servī scelestī! Dormītisne? Hodiē, nōn crās, discēdimus.” Marcus quoque servōs incitat et iubet eōs cistās in raedam pōnere. Servus quīdam, nōmine Geta, cistam Sextī arripit et in raedam iacit. “Cavē, Geta!” exclāmat Sextus sollicitus. “Cūrā cistam meam! Nōlī eam iacere!” Tandem omnēs cistae in raedā sunt. Ascendunt Marcus et Sextus. Ascendit Eucleidēs. Ascendit Aurēlia. Gaius ipse ascendere est parātus. Syrus, raedārius, quoque ascendit et equōs incitāre parat. Subitō exclāmat Aurēlia, “Ubi est Cornēlia?” Eō ipsō tempore in viam currit Cornēlia. Eam Gaius iubet in raedam statim ascendere. Statim raedārius equōs incitat. Discēdunt Cornēliī.
1. Quid Aurelia ancillam facere iubet?
2. Cur Marcus et Sextus togas praetextas gerunt?
3. Quid Gaius induit?
4. Quid facit Davus?
5. Quid clamat Sextus?
6. Quid raedarius facere parat?
7. Quo currit Cornelia?
8. Quid Gaius eam facere iubet?
9. Quid tum facit raedarius?
10. Quid faciunt Cornelii?

Chapter eleven
Omnēs Cornēliī iam sunt in raedā. Rōmam per Viam Appiam petuntIntereā in villā Dāvus est sollicitus. Dā vus est vīlicus ipse vīllam dominī cūrat. Dāvus igitur omnēs servōs in āream quae est prope vīllam venīre iubet. Brevī tempore ārea est plēna servōrum et ancillārum quī magnum clāmōrem faciunt. Tum venit Dāvus ipse et, “Tacēte, omnēs!” magnā vōce clāmat. “Audīte mē! Quamquam dominus abest, necesse est nōbīs strēnuē labōrāre.” Tum servī mussant, Dāvus dominus esse vult. Ecce! Baculum habet. Nōs verberāre potest. Necesse est igitur facere id quod iubet.” Redeunt igitur ad agrōs servā quod baculum vīcilī timent. Sed nōn redit Geta. Neque vīlicum amat neque īram vīlicī timet. Illnocte igitur, quod in agrīs nōn iam labōrāre vult, cibum parat et ē villā effugit. Nēmō eum videt, nēmō eum impedit. Nunc per agrōs, nunc per viam festēnat. Ubi diēs est, in rāmīs arboris sē cēlat. Ibi dormit. Intereā, quamquam nōndum lūcet, Dāvus omnēs servōs excitat. In agrōs exīre et ibi labōrāre eōs iubet. Sed Getam nōn videt. Ubi est Geta? Dāvus igitur est īrātus, deinde sollicitus. Ad portam vīllae stat et viam spectat; sed Getam nōn videt.

Chapter twelve
Davus est sollicitus, nam necesse est Getam invenire. Ubi servi effugiunt, domini saepe vilicos reprehendunt. Saepe etiam eos verberant. Cornelius est dominus bonus, sed ubi Cornelius iratus est-
Servos igitur Davus in aream convocat et rogat, "Ubi est Geta?" Nemo respondere potest. Davus igitur alios servos in hortum, alios in agros, alios in vineas mittit. In horto et in agris et in vineis Getam petunt. Neque in horto neque in fossis agrorum neque in arboribus vinearum Getam inveniunt.
Davus igitur servos iubet canes in aream ducere. Alii servi tunicam Getae in aream ferunt. Canes veniunt et tunicam olfaciunt. Mox Davus servos in agros cum canibus ducit. Latrant canes. Per agros Cornelii, deinde per agros vicinarum villarum currunt. Neque rivi neque fossae canes impediunt. Vestigia Getae inveniunt, sed Getam invenire non possunt. Tandem Davus eos in silvam incitat.
Geta in arbore adhuc manet et ibi dormit. Canes latrantes eum excitant. Nunc tamen Geta effugere non potest et in ramis set, immobilis et perterritus. Canes, ubi ad arborem appropinquat, Getam ipsum non conspiciunt, sed olfaciunt. Latrant canes; appropinquant servi. Miserum servum vident qui in ramis arboris se celat.
"Descende, Geta!" clamat Davus. Geta descendit. Davus eum tunica arripit et baculo verberat. Deinde servos iubet Getam ad villam trahere et in fronte litteras FUG inurere.

Chapter thirteen
Interea Cornelii per Viam Appiam iter faciebant. Cornelius, quod ad urbem tribus diebus advenire volebat, Syrum identidem iubebat equos incitare. Syrus igitur equos virgâ verberabat. Dum per viam ibant, Aurelia et Cornelia spectabant rusticos qui in agris laborabant. Marcus et Sextus spectabant omnes raedâs quae per Viam Appiam ibant. Septima hora erat. Dies erat calidus. In agris rustici non iam laborabant, sed sub arboribus quiescebant. In raedâ Cornelius et Aurelia iam dormiebant. Marcus pede vexabat Corneliam quae dormire volebat. Sextus cum raedariô Syrô sedebat; viam et vehicula spectabat. Subito, “Ecce, Marce!” exclamat Sextus. “Est auriga!” Marcus magno risu respondet, “Non est auriga, fatue! Est tabellarius qui epistulâs civium praeclarôrum ab urbe fert. Tabellarii semper celeriter iter faciunt quod epistulâs ab urbe ad omnes partes Italiae ferunt.” “Quam celeriter iter facit!” clamat Sextus. “Equôs ferociter virgâ incitat. Cave tabellarium, Syre! Tene equos! Cave fossam! Cave fossam!” Syrus equos tenet et tabellarium vitat, sed raeda in fossam magnô fragore descendit.

Chapter fourteen
Ubi descendit raeda in fossam, concidunt omnes. Nemo tamen e raedâ cadit. Mox cuncti in viam e raedâ descendunt, sollicti sed incolumes. Cornelius, quamquam gaudet quod omnes sunt incolumes, raedarium miserum reprehendit. “Age Syre! Noli cessare! Extrahe statim raedam e fossâ!” Syrus igitur equôs incitat. Equi raedam strenue trahunt, sed frustra. Raeda in fossâ haeret immobilis. Syrus eam movere non potest. “O sceleste!” inquit Cornelius. “Tuâ culpâ raeda est in fossâ. Quid tu faciebas ubi cisium appropinquabat. Dormiebasne?” Interpellat Sextus, “Syrus non dormiebat, sed per viam placide ibat dum appropinquabat cisium. Ego et Marcus spectabamus cisium quod celerrime appropinquabat. Deinde tabellarius equôs ad raedam nostram devertebat. Periculum erat magnum. Syrus cisium vitare poterat et iam nos omnes sumus incolumes quod Syrus raedam magnâ arte agebat.” Tum Cornelius rogat, “Tune cisium spectabas, Marce, ubi appropinquabat?” “Ita vero!” inquit Marcus. “Omnia observabam. Erat culpa tabellarii non Syri. Syrus raedam magnâ arte agebat.” Sed Cornelius, magnâ irâ commotus, virgam arripit et raedarium miserum verberat.

Chapter Fifteen
Dum raeda in fossā manēbat, Marcus et Sextus vehicula exspectabant. Longum erat silentium. Diu nullum vehiculum apparet. Tandem Marcus murmur rotārum audit et procul nubem pulveris conspicit. Sextus, “Quid est Marce? Estne plaustrum?” Marcus, “Minime, fatue! Plaustra onera magna ferunt. Tarda igitur sunt. Sed illud vehiculum celeriter appropinquat.” Sextus, “Ita vero! Praeterea equi illud vehiculum trahunt. Boves plaustra trahunt. Fortasse est raeda.” “Non est raeda,” inquit Marcus, “nam quattuor rotās habet raeda. Illud vehiculum duas tantum rotās habet.” “Est cisium!” clamat Sextus. “Ecce Marce!” Quam celeriter appropinquat! Fortasse est vir praeclarus qui ab urbe Neapolim iter facit.” “Minime, Sexte!” respondet Marcus. “Non est vir praeclarus, nam tunicam, non togam, gerit. Fortasse est alius tabellarius.” Praeterit cisium. Tum nubem pulveris tantum vident et murmur rotārum audiunt. Tandem silentium.