Chapter 22
Iam diēs erat. Primâ luce raedarius auxiliō servōrum caupōnis raedam ē fossâ extraxit et ad caupōnam admovit. Tum servī cistas raedariō tradidērunt. Interea in caupōnâ, dum omnes se parābant, Sextus iam immemor terrōris nocturnî, militis fabulam Cornēliae narrābat; Eucleides mandata servīs dabat. Cornēlius ipse Aurēliae et liberīs clamābat, “Agite, omnes! Nōlīte cessāre! Tempus est discedere.” Tandem cunctī ē cauponâ vēnērunt et in raedam ascendērunt. “Valē!” clamāvērunt puerī. “Valēte!” clamāvit caupo quī in viâ stabat. “Nōlīte in fossam iterum cadere! Nōn in omnibus caupōnīs bene dormīre potestis.” Tum raedarius habenās sumpsit et equōs verberāvit. Tandem Rōmam iterum petēbant. In itinere Sextus omnia de mure mortuō Marcō explicāvit, Cornēlius militis fabulam uxōrī narravit. Iam urbī appropinquābant, cum subitō puerī ingēns aedificium conspexerunt. Marcus patrem, “Quid est illud?” rogāvit. Atque Sextus, “Quis in illō habitat?” Cui Cornelius, “Nemō ibi habitat,” cum risū respondit. “Est sepulcrum Messalae Corvinî quī erat ōrator praeclarus. Hic sunt sepulcra multōrum et praeclarōrum cīvium quod Rōmanīs non licet intra urbem sepulcra habēre.” Mox alterum aedificium magnum vidērunt. “Estne id quoque sepulcrum, pater? rogāvit Marcus. “Ita verō!” Cornelius respondit. “Est sepulcrum Caeciliae Metellae. Nonne de Caeciliā Metellā audīvistī?” Sed Marcus patrī nihil respondit. Iam enim urbem ipsam vidēre poterat. “Ecce Roma!” clamāvit. “Ecce Roma! Ecce Roma!” clamāverunt Cornēlia et Sextus. Tum Cornēlius, “Brevī tempore ad Portam Capenam adveniēmus et Titum, patruum vestrum, ibi vidēbimus. Epistulam enim per servum mīsī et omnia eī explicavī. Mox Titus nōs prope Portam excipiet.
everyone should be sure they can do this exercise **you can find exercises specific to chapter 22 here**
Chapter 23
Intereā Titus, patruus Marcī et Cornēliae, eōs prope Portam Capēnam exspectābat. Cīvēs, mercātōrēs, servī per portam ībant atque hūc illūc currēbant. Titus tamen in lectīcā sedēbat. Ubi Cornēliōs cōnspexit, ē lectīcā dēscendit. Ē raedā dēscendērunt Cornēliī. Interdiū enim raedās intrā urbem agree Rōmānīs nōn licēbant.
Stupuit Sextus ubi multitūdinem cīvium, servōrum turbam vīdit. Undique erat strepitus plaustrōrum, undique clāmor mercātōrum, viātōrum, raedāriōrum.
Titus Cornēlium et Aurēliam et līberōs maximō cum gaudiō salūtāvit. “Quam laetus” inquit, “vōs omnēs excipiō! Nōnne estis itinere dēfessī?”
“Valdē dēfessī,” respondit Cornēlius. “Mihi necesse est celeriter ad Cūriam īre, sed prīmum Aurēliam et Cornēliam domum dūcam.”
“Ita vērō!” iniquit Titus. “Ecce! Lectīcāriī, quōs vōbīs condūxī, vōs domum gerent. Ego puerōs cūrābō. Multa et mīra vidēbunt puerī, atque ego omnia eīs explicābō.”
Itaque per viās urbis lectīcāriī patrem, mātrem, fīliam celeriter domum tulērunt. Postquam eō advēnērunt, Aurēlia et Cornēlia, itinere dēfessae, sē quiētī dedērunt. Cornēlius tamen sē lāvit, aliam togam virīlem induit, iterum in lectīcā cōnsēdit.
“Ad Cūriam celeriter!” inquit.**exercises**

Chapter 24
Simulac Titus et pueri et Eucleides urbem per Portam Capenam intraverunt, Sextus clamavit, “Quid nos primusm faciemus? Quo ibimus? Visitabimusne-?”
“Quo tu nos duces, patrue?” interpellavit Marcus. “Videbimus Curiam et Forum? Sextus multa de Româ lêgit et audivit et nunc, patrue, omnia videre vult.”
Titus, “Tacete! Tacete! Forum cras visitabimus. Cras, Eucleides tibi licebit pueros eo ducere. Tum satis temporis. Hodies tamen, pueri, vos domum per urbem ducam et omnia in itinere vobis demonstrabo.” 10
Iam advenerant ad Circum Maximum, qui non procul aberat. Stupuit Sextus ubi molem Circi Maximi vidit. Marcus quoque stupuit, quamquam Circum antea viderat. Stupuit Titus, attonitus non mole, sed silentio Circi.
“Eheu!” inquit Titus. “Hodie Circus est clausus. Tribus diebus tamen princeps ipse, Titus Flavius Vespasianus, ludos magnificos faciet.”
“Nonne tu nos eo duces?” rogavit Marcus.
”Eheu! Ego non potero vos ducere,” inquit Titus. “Fortasse Eucleides vos ducet. 20
“Minime!” respondit Sextus. “Libros non ludos amat Eucleides.”
“Agite, pueri!” interpellavit Titus. “Nunc circumibimus Montem Palatinum et Forum intrabimus ad arcum Tiberii. Ibi fortasse patri tuo occurremus, Marce. Mox enim senatores e Curiâ exibunt.”
Itaque Circum reliquerunt et Palatinum cirumierunt. Titus in itinere pueris mira aedificia monstravit quae principes aedificaverant. Tandem ad arcum Tiberii advenerunt, iam labore et aestu defessi.
“Hic est arcus,” inquit Titus, quem –“ 30
“Omnia videre poteritis cras,” interpellavit Cornelius, qui eo ipso tempore ad arcum e Curiâ advenerat. “Cum ad Forum cras redierits, Eucleides omnia vobis explicabit. Iam sero est. Agite! Iam domum ibimus.

Exercise 24b
Read and Translate. Identify pluperfect verb and explain how it is used.

1. Eucleides pueros ad urbem mane duxerat et omnia eis demonstrabat.
2. Aurelia laeta erat quod servi cenam bonam iam paraverant.
3. Hodie librum diu legebam quem mihi heri dederas.
4. Defessus eram quod multas epistulas iam scripseram.
5. Vix domum advenerant pueri, cum Eucleides in hortum intravit.