Chapter 6
Nōndum lūcet sed Cornlēia surgit et per villam ambulat. Adhūc dormiunt pater et māter et Marcus. Etiam Sextus dormit neque Cornēliam vexat. Nōn tamen dormiunt servī et anchillae. Omnēs iam surgunt et labōrāre parent quod Cornēlium et Aurēliam timent. Cornēlia ancillam, nōmine Syram, observat quae vīllam pūrgat et alteram, nōmine Thressam, quae cibum coquere parat. Multī servī mox in agrōs currunt ubi strēnuē labōrant. Aquam ē rīvō in vīllam portant. Iam surgunt Cornēlius et Aurēlia. Cornēlius petit Dāvum quī in hortō est. Īrātus subitō est Cornēlius. Dāvum reprehendit quod sub arbore sedet neque labōrat. Dāvus, ubi Cornēlium audit, statim surgit et labōrāre parat. Aurēlia Cornēliam docet vīllam cūrāre. Anchillae vīllam pūrgant, cibum coquunt lānam trahunt. Reprehendit Aurēlia ancillās sī ignāvae sunt. Mātrem observat Cornēlia et omnia quae māter facit facere parat. Mātrem adiuvāre vult, sed ipsa neque servum neque ancillam reprehendit. Servī et anchillae nunc strēnuē labōrant. Necesse est neque est neque servum neque ancillam reprehenderea potential new exercise
Chapter 7
In villā sedet vir Romanus, nomine Gaius Cornelius, qui est pater Marci et Corneliae. Cornelius est senātor Romanus. Solus sedet quod multās epistulās scribere vult. Dum pater occupatus est, Marcus et Sextus et Cornelia in agrîs errant. Ibi multos servos labōrantes spectant. Subito nuntium conspiciunt qui ad eos venit. Nuntius, ubi advenit, pueros salutat. “Salve!” respondet Marcus. “Quem tu petis?” Nuntius, “Gaium Cornēlium petō,” inquit. Marcus, "Gaius Cornēlius est pater meus," inquit. “Est in villâ.” Nuntium in villam ducit et patrem petit. “Pater,” inquit Marcus, “nuntius in villâ est.” Cornelius statim venit et nuntium salutat. Epistulam nuntius tradit. Cornēlius, ubi epistulam legit, “Eheu!” inquit. “Princeps senātōrēs Romānōs ad urbem revocat. Eōs consulere vult. Necesse est ad urbem redire.” “Eugepae!” clamat Sextus, qui Rōmam ire vult. Gemit Cornēlia quod Flavia ad urbem venire nōn potest.
7b- 1. Cornelius multas epistulas scribit.
2. Pueri magnam arborem in agris vident.
3. Nuntius qui ad pueros venit magnos clamores audit.
4. Magnas voces audit.
5. Nuntius pueros defessos salutat.
6. Princeps senatores Romanos ad urbem revocat.
7. Sextus ad magnam urbem ire vult.
8. Cornelia ad urbem redire non vult quod villam rusticam et amicam vicinam amat.
7c- 1. Cornelius wants to write many letters.
2. Marcus and Sextus watch many slaves working in the fields.
3. The messenger greets the boys.
4. The messenger is looking for Gaius Cornelius.
5. The messenger hands over a letter.
6. It is necessary to return to the city immediately.
7. Sextus wishes to go to Rome but Flavia cannot.

Chapter 8
Nondum lucet, sed Aurelia mater Marci et Corneliae, iam in villâ occupata est. Irata est quod servos sedentes conspicit. "Agite, molesti servi!" inquit. "Cur nihil facitis? Cur vos ibi sedetis? Cur non strenue laboratis? Omnia statim parare necesse est quod nos hodie Romam redimus." Iam strenue laborant servi. Tum Aurelia pueros excitare parat. Intrat igitur cubiculum Marci. Clamat, "Age, Marce! Tempus est surgere." Nos ad urbem redire paramus." Marcus matrem audit sed nihil respondet. Deinde Aurelia cubiculum Sexti intrat. Clamat, "Age, Sexte! Tempus est surgere." Statim surgit Sextus. Celeriter tunicam et togam induit et brevi tempore ê cubiculô currit. Iterum Aurelia cubiculum Marci intrat. Iterum clamat, "Age, Marce! Nos iam strenue laboramus. Cur tu solus non surgis?" Gemit Marcus. "Ego non surgo," inquit, "quod Romam redire nolo. Cur mihi quoque necesse est ad urbem redire?" Patrem meum princeps ad urbem revocat. Patrem consulere vult. Non vult consulere Marcum." Subito intrat Gaius, pater Marci, et clamat, "Sed ego volo consulere Marcum! Cur, Marce, hodie mê vexas? Cur non surgis? Cur nondum tunicam et togam induis, moleste puer?" Nihil respondet Marcus, sed statim surgit quod patrem timet.

Chapter 9
Cornelia, ubi surgit, ê villâ suâ furtim ambulat et per agros ad villam amicae currit. Nondum lucet, sed nihil Corneliam terret. Nemo eam conspicit. Nulli servi in agris laborant. Etiam ianitor ad ianuam villae dormit. Cornelia, quod tacite intrat, ianitorem non excitat.Cornelia cubiculum Flaviae tacite intrat et eam excitare temptat. Adhuc dormit Flavia. Iterum temptat Cornelia. Flavia semisomna, “Quis es? Cur me vexas?” Cornelia respondet, “Sum Cornelia! Surge!” Flavia surgit. Laeta Corneliam excipit et clamat, “Quid tu hic?” Cornelia, “Tace Flavia! Noli servos excitare! Veni tacite mecum in agros. Ibi nemo nos audire potest.” Cornelia Flaviam furtim e villa in agros ducit. Ubi puellae ad arbores adveniunt, Cornelia, “Misera sum,” inquit, “quod Ego et Marcus et Sextus et pater et mater Romam hodie redire paramus. Princeps patrem meum consulere vult. Nobis igitur necesse est statim discedere.” Flavia clamat, “Cur statim, Cornelia? Cur non pater discedit solus? Cur vos omnes simul disceditis?” Respondet Cornelia, “Nescio, Flavia. Sed nobis secundā horā discedere necesse est. Flavia lacrimat, “O me miseram! Vos omnes Romam reditis. Mihi necesse est hic manere. Vale, Cornelia! Multas epistulas ad me mitte! Promittisne?” Cornelia, “Ego promitto. Et iam vale!” Cornelia Flaviam complexu tenet et lacrimans abit.

Chapter 10
Interea in villâ Cornelianâ omnes strenue laborant. Aurelia tunicam et stolam et pallam gerit. Ancillam iubet alias tunicas et stolas et pallas in cistam ponere. Marcus et Sextus tunicas et togas praetextas gerunt quod in itinere et in urbe togas praetextas liberi gerere solent. Servus alias tunicas et togas praetextas in cistam ponit. In cubiculô Gaii servus togas viriles in cistam ponit quod Gaius in urbe togam virilem gerere solet. Gaius ipse togam virilem induit. Davus qui ipse omnia curat ad ianuam stat. Servos iubet cistas ex cubiculîs in viam portare. Baculum habet et clamat, “Agite servi scelesti! Dormitisne? Hodie non cras discedimus. Marcus quoque servos incitat et iubet eos cistas in raedam ponere. Servus quidam, nomine Geta, cistam Sexti arripit et in raedam iacit. “Cave Geta,” exclamat Sextus sollicitus. “Curâ cistam meam! Noli eam iacere!” Tandem omnes cistae in raeda sunt. Ascendunt Marcus et Sextus et Aurelia. Gaius ipse ascendere est paratus. Syrus, raedarius, quoque ascendit et equos incitare parat. Subito exclamat Aurelia, “Ubi est Cornelia?” Eo ipso tempore in viam currit Cornelia. Eam Gaius iubet in raedam statim ascendere. Statim raedarius equos incitat. Discedunt Cornelii.