Cur lacrimat Sextus?


Marcus et Sextus in hortō ambulant. Puerī Davum quī in in hortō strenuē labōrat conspiciunt. Subito Sextus, quī saepe Davum vexat, magnā voce clamat. Tum statuam in piscinam pellit. Statua in piscinam cadit. Sextus rīdet. Marcus quoque rīdet. Davus ad puerōs irātus currit. Puerī laetī ex hortō currunt. Tum puellae in hortum ambulant. Puellae statuam, quae in piscinā est, conspiciunt. Conspiciunt Davum quī irātus labōrat et gemit. Statim puellae ex hortō ambulant. Iam puellae, quod strenuae sunt, in agrīs ambulant.
Subito taurum et vaccās puellae conspiciunt sed non sollicitae sunt. Tum puellae Marcum et Sextum conspiciunt. Puerī clamant et rīdent et currunt. Taurus puerōs nōn amat. Taurum puerī vexant. Subito taurus ad puerōs currit. “Cavē, Marce!” clamat Cornelia quod Marcus est frater. “Cavē, Marce!” clamat Flāvia quae Marcum amat. Nōn clamant puellae “Cavē, Sexte!” quod Sextum non amant. Cur nōn Sextum amant? Nōn Sextum amant quod puer est molestus. Clamant puellae. Sollicitae sunt quod taurus ad puerōs currit. Sed puerī, quod clamant et rīdent, nihil audiunt. Taurus Sextum ad terram pellit.
Iam magnā voce clamat Sextus, “Abī, moleste taure! Iam puellae ad puerōs currunt. Vocem Sextī puellae audiunt et rīdent. Marcus ramum arripit et taurum repellit. Iam taurus, quod ramum timet, ad vaccās currit. Sextus īnfirmus in terrā sedet. Nōn clamat, nōn rīdet. Puer molestus magnā voce lacrimat. Marcus et puellae rīdent et ad silvam currunt.

pellit = he pushes taurus = bull vacca = cow
statim = immediately terra = ground, earth arripit = grabs
repellit = push back, drive off lacrimat = he she cries silva = forest