Chapter 28
Mane erat. Aurelia in cubiculo sedebat. Crines eius curabant duae ancillae, quarum altera speculum tenebat, alter crines pectebat. Phrygia, quae crines neglegenter pectebat, dominam vexabat; Syra, quod manus tremebat, speculum non bene tenebat. Aurelia igitur, neglegentiâ vexata, subito, “Quam neglegentes estis!” clamavit. “Abite! Abite! Vocate Corneliam! Eam mecum in urbem ducere volo.” Statim exierunt ancillae. Mox in cubiculum iniit Cornelia. “Cur me vocavisti, mater?” Aurelia respondit, “Pater tuus amicos quosdam, in quibus sunt senatores praeclari, ad cenam hodie invitavit. Porcum servus iam êmit, sed ego in animo habeo in urbem ire ad mercatorem cuius taberna non procul abest, nam glires optimos ille vendere solet. Si tu vis mecum ire, me in atrio exspecta! Interea servos iubebo sellas ad ianuam ferre.
Chapter 29
Cornelia summa celeritate se paravit. Brevi tempore mater et filia ā servīs per urbem ferebantur. In viīs erat ingens multitudo hominum. Concursabant enim servī, militēs, virī, puerī, mulierēs. Onera ingentia ā servīs portabantur, nam interdiu nihil intra urbem vehiculo portatur.
Omnia quae Cornelia videt eam delectant. Nunc conspicit poetam versus recitantem, nunc mendicos pecuniam petentes, nunc lecticam elegantissimam quae ab octo servīs portatur. In ea recumbit homo obesus qui librum legit.
Subito Cornelia duos servos per viam festinantes conspicit, quorum alter porcum parvulum portat. Eo ipso tempore porcus e manibus effugit. “Cavete!” exclamant adstantes, sed frustra. Homo quidam, cui qui quem per viam celeriter currit, porcum vitare non potest. Ad terram cadit. Paulisper in luto iacet gemens. Deinde irā commotus servum petit a qua quem quo porcus aufugit. Est rixa.
Finem rixae non vidit Cornelia quod servi iam sellas in aliam viam tulerant. Tandem advenerunt ad eam tabernam quae quam cuius petebant. Dē sellīs descendērunt. Tum Aurelia, “Vidisti,” inquit, “illam lecticam in quam qua quo recumbebat homo obesus? Unus ē libertis Caesaris ipsius—Sed quid accidit? Fumum video et flammas.”