Conspexerat Aurelia ingentem insulam e qua emittebatur magna vis fumi ac flammarum. Cornelia iam ad id aedificium summa celeritate currebat, cum Aurelia ei clamavit, "Cavete, Cornelia! Ei incendio appropinquare est periculosum." Mox fumus omnia obscurabat. Cornelia aedificium ipsum vix videre poterat. Multi homines huc illuc concursabant. Ab incolis omnia simul aguntur; infantes a matribus efferuntur; infirmi e ianuis trahuntur; bona e fenestris eiciuntur; in via ponuntur cistae, lecti, ornamenta. Cornelia spectaculum tam miserabile numquam antea viderat. Lacrimabant mulieres et liberos parvos tenebant; lacrimabant liberi qui parentes suos quaerebant; clamabant parentes qui liberos suos petebant.
wait a minute i gave you a copy of the book!!!!!!!!!!!!!!!!

exercises for passive voice