Mane erat. Iam pueri ad ludum profecti erant. Cornelia sola in domo sedens telam sine studio texebat. Iracunda erat quod Baias regredi atque Flaviam amicam suam videre cupiebat. De multis rebus cogitabat tristis, cum mater ingressa est.
Tristis videris, Cornelia aegrane es?
Urbs Roma mihi non placet, mater, respondit Cornelia. Totum diem sola domi maneo. Mihi non licet foras ire. Hic ego laboro sola, sed Marcus et Sextus una cum multis aliis in ludo student. Hic nullas amicas habeo. Hic ne canem quidem habeo. Cur non Baias regredi licet? Meam enim Flaviam rursus videre cupio.
Cur Baias regredi vis, Cornelia? Quintus Valerius, adulescens ille optimus, huc paucis diebus veniet. Nonne eum videre vis? Diu in Bithynia, ut bene scis, afuit sed nunc in Italiam regressus est. Nave egressus, paulisper Brundisii est moratus. Inde abhinc tres dies discessisse dicitur; paucis diebus huc adveniet. Pater tuus diu loquebatur cum illo servo qui epistulam attulit. Qui una cum domino suo e Bithynia profectus, e multis itineris periculis vix effugit atque, ut ipse dixit, dominum ex his periculis eripuit.
Cornelia, cum hoc audivisset, maxime gaudebat quod Valerium videre valde cupiebat.
Quantum me delectate talia audire! Inquit. Arcesse, obsecro, mater, illum servum! Ipsa cum eo loqui cupio et de periculis audire.
Itaque arcessitus servus rem totam eis narravit.