Eccebook.jpg
Chapter One
Ecce! In picturā est puella, nōmine Cornelia. Cornelia est puella Romana quae in Italiā habitat. Etiam in picturā est vīlla rūstica ubi Cornelia aestate habitat. Cornelia est laeta quod iam in vīllā habitat. Cornelia iam sub arbore sedet et legit. Etiam in pictūrā est altera puella, nōmine Flavia. Flavia est puella Romana quae in vīllā vīcīnā habitat. Dum Cornelia legit, Flavia scribit. Laeta est Flavia quod Cornelia iam in vīllā habitat. exercises this is a good basic exercise
Discipuli discipulaeque Avete et Salvete Ecce Iam unum annum vos omnes cognosco. Vos omnes estis boni discipuli et discipulae bonae. Hunc ego laetus meum amicum (nomen discipuli) video. Quid agis, amice? Aestasne bona tua est? Quid aestate fecisti? cum amicis tempus egisti? iterne ad litus fecisti?

stylus, vellum, liber scribendi, liber legendi, mensa, ianua, fenestra, machina audiendi, machina vocandi,
licet, non licet,
necesse est mihi aquam habere. si tibi placet, licetne?
Exericise 1a
(You should be able to answer these questions in Latin)
1. Quis est Cornelia?
2. Ubi habitat Cornelia?
3. Cur est Cornelia laeta?
4. Quid facit Cornelia?
5. Ubi habitat Flavia?
6. Quid facit Flavia?
7. Cur est Flavia laeta?

Chapter Two
Cornelia est puella Rōmana. Flavia quoque est puella Rōmana. Cornelia et Flavia sunt puellae Rōmanae quae in Italiā habitant. Cornelia et Flavia sunt amicae. Hodie puellae non sedent sed in agrīs ambulant. Brevī tempore Cornelia defessa est. Non iam ambulat sed sub arbore sedet. Flavia, quae est puella strenua, in agrīs currit. Brevī tempore Flavia quoque est defessa. Iam Flavia et Cornelia sub arbore sedent quod defessae sunt. Dum puellae sub arbore sedent, Cornelia legit et Flavia scribit. Tandem puellae ex agrīs ad villam rusticam lente ambulant. exercises

Exercise 2a
(You should be able to answer these questions in Latin)
1. Ubi habitant Cornelia et Flavia?
2. Quid faciunt puellae hodie?
3. Quid facit Cornelia quod defessa est?
4. Quid faciunt puellae sub arbore?

Chapter Three
In pictūrā est puer Rōmānus, nōmine Marcus, quī in vīllā rūsticā habitat. Etiam in pictūrā est alter puer, nōmine Sextus, quī in eādem vīllā rūsticā habitat. Marcus et Sextus sunt amīcī. Hodiē puerī in hortō clamant et rīdent quod laetī sunt.
Vir quoque est in pictūrā, nōmine Davus, quī est servus. In Italiā sunt multī servī quī in agrīs labōrant. Puerī sunt Rōmānī sed Davus non est Rōmānus. Est vir Britannicus quī iam in Italiā labōrat. Marcus et Sextus, quod sunt Rōmānī, non labōrant. Davus sōlus labōrat, īrātus quod puerī clamant et in hortō currunt.
Subitō statua in piscīnam cadit. Sextus rīdet, sed Davus, “Abīte, molestī!” clamat et ad piscīnam īrātus currit. Puerī ex hortō currunt. Davus gemit. exercises

Exercise 3a
(You should be able to answer these questions in Latin)
1. Quis est Sextus?
2. Suntne Marcus et Sextus amicī?
3. Quid faciunt puerī hodie?
4. Quis est Davus?
5. Estne Marcus servus?
6. Cur est Davus iratus?
7. Quid in piscinam cadit?
8. Quid faciunt puerī?

Chapter Four
Sextus est puer molestus quī semper Cornēliam vexat. Cornēlia igitur Sextum non amat. Hodiē sub arbore Cornēlia dormit. Sextus puellam cōnspicit et furtim appropinquat. Arborem ascendit et subitō magnā vōce clamat. Vōcem Cornēlia audit sed Sextum non videt. Magna vōx Cornēliam terret. Sollicita est. Tum Marcus ad arborem currit. Marcus puerum molestum cōnspicit et clamat, “Dēscende, Sexte!” Sextus clamat, “Marce, cūr tū non arborem ascendis? Nihil mē terret. Quid tē terret?” “Cavē, Sexte!” clāmat Marcus. “Ramī sunt infirmī.” Subitō Marcus et Cornelia magnum fragōrem audiunt; Sextus ex arbore cadit. Rīdent Marcus et Cornelia sed non rīdet Sextus. exercisesdo this exercise for chapter 4

Exercise 4a
(You should be able to answer these questions in Latin)

1. Qualis puer est Sextus?
2. Quid facit Cornelia hodie?
3. Quid facit Sextus?
4. Quid audit Cornelia?
5. Quo Marcus currit?
6. Quid clamat Sextus?
7. Quid audiunt Marcus et Cornelia?

Chapter 5
Cornelia et Flavia in horto saepe ambulant. Si diēs est calidus, ex hortō in silvam ambulant quod ibi est rivus frigidus. In eadem silva puerī quoque saepe errant.
Hodiē, quod dies est calidus, puellae sub arbore prope rivum sedent. Dum ibi sedent, Flavia, “Cur Marcus arborēs ascendere non vult? Estne puer igavus?”
“Minimē!” respondet Cornēlia. “Cur tu Marcum non amas?” Marcus neque ignavus neque temerarius est.”
Tum Flavia, “Sed Marcus est semper sollicitus. Nihil Sextum terret.”
Subitō lupum conspiciunt quī ad rivum furtim dēscendit. Perterritae sunt puellae. Statim clamant, “Marce! Sexte! Ferte auxilium!”
Puerī, ubi clamōrem audiunt, statim ad puellas currunt. Lupus eōs iam conspicit. Tum Sextus, quod lupus eum terret, arborem petit et statim ascendit. Sed Marcus ramum arripit et lupum repellit. Puellae ē silva currunt et ad villam salvae adveniunt. Brevī tempore, ubi Marcus advenit, eum laetae excipiunt. Sextus, puer ignavus, adhuc sedet in arbore perterritus. Ex arbore dēscendere timet.
exercises

Exercise 5a
(You should be able to answer these questions in Latin)
1. Ubi puellae hodie sedent?
2. Cur puellae perterritae sunt?
3. Quid faciunt peuri ebi clamorem audiunt?
4. Quem lupus terret?
5. Quid facit Marucs?
6. Qualis puer est Sextus?