6975_03.jpgMultae fabulae narrantur de Orpheô qui a Musîs doctus erat citharâ ludere. In picturâ in tricliniô Corneliî sitâ Orpheus ad inferôs descendit. Cur? Descendit quod uxor eius Eurydice morte abrepta iam sub terrâ a Plutone tenebatur. Dolore oppressus Orpheus constituit Plutonî appropinquare et uxorem ab eô petere.
Ianua regnî Plutonis a Cerberô, cane ferocî qui tria habebat capita, custodiebatur. Orpheus, quod semper esuriebat Cerberus, frusta cibî ad eum coniêcit et, dum cibus arripitur a Cerberô, in regnum intravit. Per umbrâs ibat Orpheus; uxorem diu et diligenter quaerebat.
Tandem Pluto dolore eius commotus, "Licet tibi, inquit, "uxorem tuam reducere, sed hac condicione: Eurydice exibit ad lucem te sequens; tu vetaris eam respicere. Si tu respicies, ea retrahetur neque umquam iterum ad vivos remittetur.”
Mox Eurydice ex umbrîs ducebatur. Tum Orpheum sequens ad lucem lente ascendebat. Orpheus, quamquam uxorem videre valde desiderabat, ascendebat neque respexit. Iam ad lucem paene adveniebant cum Orpheus amore oppressus est. Respexit. Eurydice revocata ad Plutonem retracta est neque ad lucem umquam reddita est.

.